The Opening of the Almagest in Latin

George of Trebizond


Peroptime mihi videtur, O Syre, qui bene philosophati sunt speculativam philosophiae partem ab activa separasse. Nam et si activae accidat parti ut prius speculativa sit, magnam tamen differentiam in ipsis invenies, non solum quia non nullae virtutes morales absque disciplina etiam in multis esse possunt, cum speculativam scientiam sine doctrina consequi impossibile sit, verum etiam quia maxima utilitas in altera ex sequenti actione quae in ipsis rebus habetur, in altera ex progressu speculationum fieri solet. Hinc opus esse nobis putavimus ut actiones quidem cogitandi motibus sic temperemus, quod ne in minimis quidem considerationis eius obliviscamur, quae ad pulchram ordinatamque mentis constitutionem perducat, otium autem maxime ad doctrinam Theorematorum ( quae plurima pulcherrimaque sunt ) et praecipue illorum quae proprie mathematica dicuntur convertamus.

<-BACK

NEXT->